sponte sua veris quod possit vincere falsa.quid maiore fide porro quam sensus haberidebet? an ab sensu falso ratio orta valebitdicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.An poterunt oculos aures reprehendere, an aurestactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,an confutabunt nares oculive revincent?non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestasdivisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse estet quod molle sit et gelidum fervensve videreet seorsum varios rerum sentire coloreset quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odoresnascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse estnon possint alios alii convincere sensus.nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,aequa fides quoniam debebit semper haberi.proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.Et si non poterit ratio dissolvere causam,cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sintvisa rutunda, tamen praestat rationis egentemreddere mendose causas utriusque figurae,quam manibus manifesta suis emittere quoquamet violare fidem primam et convellere totafundamenta quibus nixatur vita salusque.non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsaconcidat extemplo, nisi credere sensibus ausispraecipitisque locos vitare et cetera quae sintin genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.illa tibi est igitur verborum copia cassaomnis, quae contra sensus instructa paratast.Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,normaque si fallax rectis regionibus exit,et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,omnia mendose fieri atque obstipa necessu estprava cubantia prona supina atque absona tecta,iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantqueprodita iudiciis fallacibus omnia primis,sic igitur ratio tibi rerum prava necessest