omnia converti sursumque supina revertiet reflexa prope in summo fluitare liquore.Raraque per caelum cum venti nubila portanttempore nocturno, tum splendida signa videnturlabier adversum nimbos atque ire supernelonge aliam in partem ac vera ratione ferunturAt si forte oculo manus uni subdita supterpressit eum, quodam sensu fit uti videanturomnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,bina lucernarum florentia lumina flammisbinaque per totas aedis geminare supellexet duplicis hominum facies et corpora bina.Denique cum suavi devinxit membra soporesomnus et in summa corpus iacet omne quiete,tum vigilare tamen nobis et membra moverenostra videmur, et in noctis caligine caecacernere censemus solem lumenque diurnum,conclusoque loco caelum mare flumina montismutare et campos pedibus transire videmur,et sonitus audire, severa silentia noctisundique cum constent, et reddere dicta tacentes.Cetera de genere hoc mirande multa videmus,quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallitpropter opinatus animi, quos addimus ipsi,pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;nam nihil aegrius est quam res secernere apertasab dubiis, animus quas ab se protinus addit.Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescitan sciri possit, quoniam nil scire fatetur.hunc igitur contra minuam contendere causam,qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsumquaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,notitiam veri quae res falsique crearitet dubium certo quae res differre probarit.invenies primis ab sensibus esse creatamnotitiem veri neque sensus posse refelli.nam maiore fide debet reperirier illud,