dereptae volitant ultroque citroque per auras,atque eadem nobis vigilantibus obvia mentesterrificant atque in somnis, cum saepe figurascontuimur miras simulacraque luce carentum,quae nos horrifice languentis saepe soporeexcierunt ne forte animas Acherunte reamureffugere aut umbras inter vivos volitareneve aliquid nostri post mortem posse relinqui,cum corpus simul atque animi natura peremptain sua discessum dederint primordia quaeque.dico igitur rerum effigias tenuisque figurasmittier ab rebus summo de cortice eorum;id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.Principio quoniam mittunt in rebus apertiscorpora res multae, partim diffusa solute,robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,et partim contexta magis condensaque, ut olimcum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,et vituli cum membranas de corpore summonascentes mittunt, et item cum lubrica serpensexuit in spinis vestem; nam saepe videmusillorum spoliis vepres volitantibus auctas.quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imagoab rebus mitti summo de corpore rerum.nam cur illa cadant magis ab rebusque recedantquam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;praesertim cum sint in summis corpora rebusmulta minuta, iaci quae possint ordine eodemquo fuerint et formai servare figuram,et multo citius, quanto minus indupediripauca queunt et quae sunt prima fronte locata.nam certe iacere ac largiri multa videmus,non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,verum de summis ipsum quoque saepe colorem.et volgo faciunt id lutea russaque velaet ferrugina, cum magnis intenta theatrisper malos volgata trabesque trementia flutant;namque ibi consessum caveai supter et omnemscaenai speciem patrum matrumque deorsuminficiunt coguntque suo fluitare colore.