usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsidesierunt verti, vix ut iam credere possintnon supra sese ruere omnia tecta minari.Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere altecum coeptat natura supraque extollere montes,quos tibi tum supra sol montis esse videturcomminus ipse suo contingens fervidus igni,vix absunt nobis missus bis mille sagittae,vix etiam cursus quingentos saepe veruti;inter eos solemque iacent immania pontiaequora substrata aetheriis ingentibus oris,interiectaque sunt terrarum milia multa,quae variae retinent gentes et saecla ferarum.At coniectus aquae digitum non altior unum,qui lapides inter sistit per strata viarum,despectum praebet sub terras inpete tanto,a terris quantum caeli patet altus hiatus,nubila despicere et caelum ut videare videre,corpora mirande sub terras abdita caelo.Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesitflumine et in rapidas amnis despeximus undas,stantis equi corpus transversum ferre videturvis et in adversum flumen contrudere raptim,et quo cumque oculos traiecimus omnia ferriet fluere adsimili nobis ratione videntur.Porticus aequali quamvis est denique ductustansque in perpetuum paribus suffulta columnis,longa tamen parte ab summa cum tota videtur,paulatim trahit angusti fastigia coni,tecta solo iungens atque omnia dextera laevisdonec in obscurum coni conduxit acumen.In pelago nautis ex undis ortus in undissol fit uti videatur obire et condere lumen;quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;ne leviter credas labefactari undique sensus.at maris ignaris in portu clauda videnturnavigia aplustris fractis obnitier undis.nam quae cumque supra rorem salis edita pars estremorum, recta est, et recta superne guberna;quae demersa liquore obeunt, refracta videntur