fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.Umbra videtur item nobis in sole moveriet vestigia nostra sequi gestumque imitari,aeraaëra si credis privatum lumine posseindugredi, motus hominum gestumque sequentem;nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassusaeraër id quod nos umbram perhibere suemussuëmus.ni mirum, quia terra locis ex ordine certislumine privatur solis qua cumque meantesofficimus, repletur item quod liquimus eius,propterea fit uti videatur, quae fuit umbracorporis, e regione eadem nos usque secuta.semper enim nova se radiorum lumina funduntprimaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.propterea facile et spoliatur lumine terraet repletur item nigrasque sibi abluit umbras.Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueriillorum est; eadem vero sint lumina necne,umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,an potius fiat paulo quod diximus ante,hoc animi demum ratio discernere debet,nec possunt oculi naturam noscere rerum.proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;quae manet in statione, ea praeter creditur ire.et fugere ad puppim colles campique videntur,quos agimus praeter navem velisque volamus.Sidera cessare aetheriis adfixa caverniscuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,quandoquidem longos obitus exorta revisunt,cum permensa suo sunt caelum corpore claro.solque pari ratione manere et luna videturin statione, ea quae ferri res indicat ipsa.Exstantisque procul medio de gurgite montisclassibus inter quos liber patet exitus ingens,insula coniunctis tamen ex his una videtur.atria versari et circum cursare columnae