aeraaëra qui inter se cumquest oculosque locatus,et facit, ut prius hunc omnem sentire queamusquam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,continuo a nobis in eum quae fertur imagopervenit, et nostros oculos reiecta revisitatque alium prae se propellens aeraaëra volvit,et facit ut prius hunc quam se videamus, eoquedistare ab speculo tantum semota videtur.quare etiam atque etiam minime mirarier est parillis quae reddunt speculorum ex aequore visum,aeribusaëribus binis quoniam res confit utraque.Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,in speculis fit ut in laeva videatur eo quodplanitiem ad speculi veniens cum offendit imago,non convertitur incolumis, sed recta retrorsumsic eliditur, ut siquis, prius arida quam sitcretea persona, adlidat pilaeve trabive,atque ea continuo rectam si fronte figuramservet et elisam retro sese exprimat ipsa.fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idemnunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,quinque etiam aut sex ut fieri simulacra suerintsuërint.nam quae cumque retro parte interiore latebunt,inde tamen, quamvis torte penitusque remota,omnia per flexos aditus educta licebitpluribus haec speculis videantur in aedibus esse.usque adeo speculo in speculum translucet imago,et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,inde retro rursum redit et convertit eodem.Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorumadsimili lateris flexura praedita nostri,dextera ea propter nobis simulacra remittunt,aut quia de speculo in speculum transfertur imago,inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quodcircum agitur, cum venit, imago propterea quodflexa figura docet speculi convertier ad nos.Indugredi porro pariter simulacra pedemqueponere nobiscum credas gestumque imitaripropterea quia, de speculi qua parte recedas,