verum nos oculis quia solis cernere quimus,propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnesres ibi eam contra feriant forma atque colore.et quantum quaeque ab nobis res absit, imagoefficit ut videamus et internoscere curat;nam cum mittitur, extemplo protrudit agitqueaeraaëra qui inter se cumque est oculosque locatus,isque ita per nostras acies perlabitur omniset quasi perterget pupillas atque ita transit.propterea fit uti videamus quam procul absitres quaeque. et quanto plus aerisaëris ante agitaturet nostros oculos perterget longior aura,tam procul esse magis res quaeque remota videtur.scilicet haec summe celeri ratione geruntur,quale sit ut videamus, et una quam procul absit.Illud in his rebus minime mirabile habendumst,cur, ea quae feriant oculos simulacra viderisingula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.ventus enim quoque paulatim cum verberat et cumacre fluit frigus, non privam quamque solemusparticulam venti sentire et frigoris eius,sed magis unorsum, fierique perinde videmuscorpore tum plagas in nostro tam quam aliquae resverberet atque sui det sensum corporis extra.praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsumtangimus extremum saxi summumque coloremnec sentimus eum tactu, verum magis ipsamduritiem penitus saxi sentimus in alto.Nunc age, cur ultra speculum videatur imagopercipe: nam certe penitus remmota videtur.quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,ianua cum per se transpectum praebet apertum,multa facitque foris ex aedibus ut videantur;is quoque enim duplici geminoque fit aereaëre visus.primus enim citra postes tum cernitur aeraër,inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,post extraria lux oculos perterget et aeraëralter, et illa foris quae vere transpiciuntur.sic ubi se primum speculi proiecit imago,dum venit ad nostras acies, protrudit agitque