ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa dieiper totum caeli spatium diffundere seseperque volare mare ac terras caelumque rigare.quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?quone vides citius debere et longius iremultiplexque loci spatium transcurrere eodemtempore quo solis pervolgant lumina caelum?Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,quam celeri motu rerum simulacra ferantur,quod simul ac primum sub diu splendor aquaiponitur, extemplo caelo stellante serenasidera respondent in aqua radiantia mundi.iamne vides igitur quam puncto tempore imagoaetheris ex oris in terrarum accidat oras?quare etiam atque etiam mitti fateare necessestcorpora quae feriant oculos visumque lacessant.perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undisaequoris, exesor moerorum litora circum,nec variae cessant voces volitare per auras.denique in os salsi venit umor saepe saporis,cum mare versamur propter, dilutaque contracum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenterfertur et in cunctas dimittitur undique partisnec mora nec requies interdatur ulla fluendi,perpetuo quoniam sentimus et omnia sempercernere odorari licet et sentire sonare.Praeterea quoniam manibus tractata figurain tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quaecernitur in luce et claro candore, necessestconsimili causa tactum visumque moveri.nunc igitur si quadratum temptamus et id noscommovet in tenebris, in luci quae poterit resaccidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?esse in imaginibus qua propter causa videturcernundi neque posse sine his res ulla videri.Nunc ea quae dico rerum simulacra ferunturundique et in cunctas iaciuntur didita partis;