et quasi multa brevi spatio summittere debetlumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,sic ab rebus item simili ratione necessesttemporis in puncto rerum simulacra feranturmulta modis multis in cunctas undique partis;quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,res ibi respondent simili forma atque colore.Praeterea modo cum fuerit liquidissima caelitempestas, perquam subito fit turbida foede,undique uti tenebras omnis Acherunta rearisliquisse et magnas caeli complesse cavernas.usque adeo taetra nimborum nocte coortainpendent atrae Formidinis ora superne;quorum quantula pars sit imago dicere nemostqui possit neque eam rationem reddere dictis.Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,et quae mobilitas ollis tranantibus aurasreddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,in quem quaeque locum diverso numine tendunt,suavidicis potius quam multis versibus edam;parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quamclamor in aetheriis dispersus nubibus austri.Principio persaepe levis res atque minutiscorporibus factas celeris licet esse videre.in quo iam genere est solis lux et vapor eius,propterea quia sunt e primis facta minutis,quae quasi cuduntur perque aerisaëris intervallumnon dubitant transire sequenti concita plaga;suppeditatur enim confestim lumine lumenet quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.qua propter simulacra pari ratione necessestinmemorabile per spatium transcurrere possetemporis in puncto, primum quod parvola causaest procul a tergo quae provehat atque propellat,quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,deinde quod usque adeo textura praedita raramittuntur, facile ut quasvis penetrare queant reset quasi permanare per aerisaëris intervallum.Praeterea si quae penitus corpuscula rerumex altoque foras mittuntur, solis uti lux