morigerisque modis et munde corpore culto,ut facile insuescat secum te degere vitam.quod super est, consuetudo concinnat amorem;nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,vincitur in longo spatio tamen atque labascit.nonne vides etiam guttas in saxa cadentisumoris longo in spatio pertundere saxa?