et liquido praeter iustum tenuique vicissim.tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.crassius hinc porro quoniam concretius aequomittitur, aut non tam prolixo provolat ictuaut penetrare locos aeque nequit aut penetratumaegre admiscetur muliebri semine semen.nam multum harmoniae Veneris differre videntur.atque alias alii complent magis ex aliisquesuccipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.et multae steriles Hymenaeis ante fueruntpluribus et nactae post sunt tamen unde puellossuscipere et partu possent ditescere dulci.et quibus ante domi fecundae saepe nequissentuxoris parere, inventast illis quoque comparnatura, ut possent gnatis munire senectam.usque adeo magni refert, ut semina possintseminibus commisceri genitaliter aptacrassaque conveniant liquidis et liquida crassis.atque in eo refert quo victu vita colatur;namque aliis rebus concrescunt semina membrisatque aliis extenvantur tabentque vicissim.et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.id quoque permagni refert; nam more ferarumquadrupedumque magis ritu plerumque putanturconcipere uxores, quia sic loca sumere possuntpectoribus positis sublatis semina lumbis.nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractatatque exossato ciet omni pectore fluctus;eicit enim sulcum recta regione viaquevomeris atque locis avertit seminis ictum.idque sua causa consuerunt scorta moveri,ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.Nec divinitus inter dum Venerisque sagittisdeteriore fit ut forma muliercula ametur;nam facit ipsa suis inter dum femina factis