unde anima atque animi constet natura necessumst,nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?praeterea quaecumque suo de corpore odoremexpirant acrem, panaces absinthia taetrahabrotonique graves et tristia centaurea,quorum unum quidvis leviter si forte duobusquin potius noscas rerum simulacra vagarimulta modis multis, nulla vi cassaque sensu?Sed ne forte putes ea demum sola vagari,quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsaconstituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,quae multis formata modis sublime feruntur,ut nubes facile inter dum concrescere in altocernimus et mundi speciem violare serenamaeraaëra mulcentes motu; nam saepe Gigantumora volare videntur et umbram ducere late,inter dum magni montes avolsaque saxamontibus ante ire et solem succedere praeter,inde alios trahere atque inducere belua nimbos.nec speciem mutare suam liquentia cessantet cuiusque modi formarum vertere in oras.Nunc ea quam facili et celeri ratione genanturperpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedantsemper enim summum quicquid de rebus abundat,quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxaaut in materiam ligni pervenit, ibi iamscinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.at cum splendida quae constant opposta fueruntdensaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autemscindi; quam meminit levor praestare salutem.qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.et quamvis subito quovis in tempore quamquerem contra speculum ponas, apparet imago;perpetuo fluere ut noscas e corpore summotexturas rerum tenuis tenuisque figuras.ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,ut merito celer his rebus dicatur origo.