nonne vides etiam quos mutua saepe voluptasvinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,in triviis cum saepe canes discedere aventisdivorsi cupide summis ex viribus tendunt,quom interea validis Veneris compagibus haerent?quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.Et commiscendo quom semine forte virilemfemina vim vicit subita vi corripuitque,tum similes matrum materno semine fiunt,ut patribus patrio. sed quos utriusque figuraeesse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,corpore de patrio et materno sanguine crescunt,semina cum Veneris stimulis excita per artusobvia conflixit conspirans mutuus ardor,et neque utrum superavit eorum nec superatumst.fit quoque ut inter dum similes existere avorumpossint et referant proavorum saepe figuras,propterea quia multa modis primordia multismixta suo celant in corpore saepe parentis,quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.inde Venus varia producit sorte figuras,maiorumque refert voltus vocesque comasque;quandoquidem nihilo magis haec de semine certofiunt quam facies et corpora membraque nobis.et muliebre oritur patrio de semine saeclummaternoque mares existunt corpore creti;semper enim partus duplici de semine constat,atque utri similest magis id quod cumque creatur,eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,sive virum suboles sivest muliebris origo.Nec divina satum genitalem numina cuiquamabsterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquamappelletur et ut sterili Venere exigat aevom;quod plerumque putant et multo sanguine maesticonspergunt aras adolentque altaria donis,ut gravidas reddant uxores semine largo;ne quiquam divom numen sortisque fatigant;nam steriles nimium crasso sunt semine partim,