caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quitprae macie; rhadine verost iam mortua tussi.at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,simula Silena ac Saturast, labeosa philema.cetera de genere hoc longum est si dicere coner.sed tamen esto iam quantovis oris honore,cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;nempe eadem facit et scimus facere omnia turpiet miseram taetris se suffit odoribus ipsa,quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.at lacrimans exclusus amator limina saepefloribus et sertis operit postisque superbosunguit amaracino et foribus miser oscula figit;quem si iam ammissum venientem offenderit aurauna modo, causas abeundi quaerat honestaset meditata diu cadat alte sumpta querellastultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illiplus videat quam mortali concedere par est.nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsaeomnia summo opere hos vitae poscaenia celant,quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possisprotrahere in lucem atque omnis inquirere risuset, si bello animost et non odiosa, vicissimpraetermittere et humanis concedere rebus.Nec mulier semper ficto suspirat amore,quae conplexa viri corpus cum corpore iungitet tenet adsuctis umectans oscula labris;nam facit ex animo saepe et communia quaerensgaudia sollicitat spatium decurrere amoris.nec ratione alia volucres armenta feraequeet pecudes et equae maribus subsidere possent,si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundansnatura et Venerem salientum laeta retractat.