Adde quod absumunt viris pereuntque labore,adde quod alterius sub nutu degitur aetas,languent officia atque aegrotat fama vacillans.labitur interea res et Babylonia fiuntunguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdiauro includuntur teriturque thalassina vestisadsidue et Veneris sudorem exercita potat.et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.eximia veste et victu convivia, ludi,pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,ne quiquam, quoniam medio de fonte leporumsurgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,aut cum conscius ipse animus se forte remordetdesidiose agere aetatem lustrisque perire,aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,aut nimium iactare oculos aliumve tueriquod putat in voltuque videt vestigia risus.Atque in amore mala haec proprio summeque secundoinveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,prendere quae possis oculorum lumine operto.innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,non ita difficile est quam captum retibus ipsisexire et validos Veneris perrumpere nodos.et tamen implicitus quoque possis inque pedituseffugere infestum, nisi tute tibi obvius obsteset praetermittas animi vitia omnia primumaut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.nam faciunt homines plerumque cupidine caeciet tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.multimodis igitur pravas turpisque videmusesse in deliciis summoque in honore vigere.atque alios alii inrident Veneremque suadentut placent, quoniam foedo adflictentur amore,nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,