osculaque adfigunt, quia non est pura voluptaset stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.sed leviter poenas frangit Venus inter amoremblandaque refrenat morsus admixta voluptas.namque in eo spes est, unde est ardoris origo,restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.quod fieri contra totum natura repugnat;unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,tam magis ardescit dira cuppedine pectus.nam cibus atque umor membris adsumitur intus;quae quoniam certas possunt obsidere partis,hoc facile expletur laticum frugumque cupido.ex hominis vero facie pulchroque colorenil datur in corpus praeter simulacra fruendumtenvia; quae vento spes raptast saepe misella.ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umornon datur, ardorem qui membris stinguere possit,sed laticum simulacra petit frustraque laboratin medioque sitit torrenti flumine potans,sic in amore Venus simulacris ludit amantis,nec satiare queunt spectando corpora coramnec manibus quicquam teneris abradere membrispossunt errantes incerti corpore toto.denique cum membris conlatis flore fruunturaetatis, iam cum praesagit gaudia corpusatque in eost Venus ut muliebria conserat arva,adfigunt avide corpus iunguntque salivasoris et inspirant pressantes dentibus ora,ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possuntnec penetrare et abire in corpus corpore toto;nam facere inter dum velle et certare videntur.usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,parva fit ardoris violenti pausa parumper.inde redit rabies eadem et furor ille revisit,cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,nec reperire malum id possunt quae machina vincat.usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.