quod simul atque suis eiectum sedibus exit,per membra atque artus decedit corpore toto,in loca conveniens nervorum certa cietquecontinuo partis genitalis corporis ipsas.inritata tument loca semine fitque voluntaseicere id quo se contendit dira lubido,incitat inritans loca turgida semine multoidque petit corpus, mens unde est saucia amore;namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illamemicat in partem sanguis, unde icimur ictu,et si comminus est, hostem ruber occupat umor.sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,sive puer membris muliebribus hunc iaculaturseu mulier toto iactans e corpore amorem,unde feritur, eo tendit gestitque coireet iacere umorem in corpus de corpore ductum;namque voluptatem praesagit muta cupido.Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,hinc illaec primum Veneris dulcedinis in corstillavit gutta et successit frigida cura;nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen suntillius et nomen dulce obversatur ad auris.sed fugitare decet simulacra et pabula amorisabsterrere sibi atque alio convertere mentemet iacere umorem coniectum in corpora quaequenec retinere semel conversum unius amoreet servare sibi curam certumque dolorem;ulcus enim vivescit et inveterascit alendoinque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,si non prima novis conturbes volnera plagisvolgivagaque vagus Venere ante recentia curesaut alio possis animi traducere motus.Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;nam certe purast sanis magis inde voluptasquam miseris; etenim potiundi tempore in ipsofluctuat incertis erroribus ardor amantumnec constat quid primum oculis manibusque fruantur.quod petiere, premunt arte faciuntque doloremcorporis et dentes inlidunt saepe labellis