mittunt et crebro redducunt naribus aurasut vestigia si teneant inventa ferarumexpergefactique secuntur inania saepeproinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,tam magis in somnis eadem saevire necessust.at variae fugiunt volucres pinnisque repentesollicitant divom nocturno tempore lucos,accipitres somno in leni si proelia pugnasedere sunt persectantes visaeque volantes.porro hominum mentes, magnis quae motibus eduntmagna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.multi depugnant gemitusque doloribus eduntet quasi pantherae morsu saevive leonismandantur, magnis clamoribus omnia complent.multi de magnis per somnum rebus loquunturindicioque sui facti persaepe fuere.multi mortem obeunt. multi, de montibus altisut quasi praecipitent ad terram corpore toto,exterruntur et ex somno quasi mentibus captivix ad se redeunt permoti corporis aestu.flumen item sitiens aut fontem propter amoenumadsidet et totum prope faucibus occupat amnem.puri saepe lacum propter si ac dolia curtasomno devincti credunt se extollere vestem,totius umorem saccatum corporis fundunt,cum Babylonica magnifico splendore rigantur.tum quibus aetatis freta primitus insinuatursemen, ubi ipsa dies membris matura creavit,conveniunt simulacra foris e corpore quoque,nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,qui ciet inritans loca turgida semine multo,ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundantfluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,semen, adulta aetas cum primum roborat artus.namque alias aliud res commovet atque lacessit;ex homine humanum semen ciet una hominis vis.