Avia Pieridum peragro loca nullius antetrita solo. iuvat integros accedere fontisatque haurire, iuvatque novos decerpere floresinsignemque meo capiti petere inde coronam,unde prius nulli velarint tempora musae;primum quod magnis doceo de rebus et artisreligionum animum nodis exsolvere pergo,deinde quod obscura de re tam lucida pangocarmina musaeo contingens cuncta lepore.id quoque enim non ab nulla ratione videtur;nam vel uti pueris absinthia taetra medentescum dare conantur, prius oras pocula circumcontingunt mellis dulci flavoque liquore,ut puerorum aetas inprovida ludificeturlabrorum tenus, interea perpotet amarumabsinthi laticem deceptaque non capiatur,sed potius tali facto recreata valescat,sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videturtristior esse quibus non est tractata, retroquevolgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenticarmine Pierio rationem exponere nostramet quasi musaeo dulci contingere melle;si tibi forte animum tali ratione tenereversibus in nostris possem, dum percipis omnemnaturam rerum ac persentis utilitatem.Sed quoniam docui cunctarum exordia rerumqualia sint et quam variis distantia formissponte sua volitent aeterno percita motuquoque modo possit res ex his quaeque creari,nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has resattinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,quae quasi membranae vel cortex nominitandast,atque animi quoniam docui natura quid essetet quibus e rebus cum corpore compta vigeretquove modo distracta rediret in ordia prima,nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has resattinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,quod speciem ac formam similem gerit eius imago,cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;quae quasi membranae summo de corpore rerum