nunc aliena tua tamen aetate omnia mitteaequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;cedit enim rerum novitate extrusa vetustassemper, et ex aliis aliud reparare necessest.Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;materies opus est, ut crescant postera saecla;quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.sic alid ex alio numquam desistet oririvitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.respice item quam nil ad nos ante acta vetustastemporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.hoc igitur speculum nobis natura futuritemporis exponit post mortem denique nostram.numquid ibi horribile apparet, num triste videturquicquam, non omni somno securius exstat?Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundoprodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.nec miser inpendens magnum timet aereaëre saxumTantalus, ut famast, cassa formidine torpens;sed magis in vita divom metus urget inanismortalis casumque timent quem cuique ferat fors.nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentemnec quod sub magno scrutentur pectore quicquamperpetuam aetatem possunt reperire profecto.quam libet immani proiectu corporis exstet,qui non sola novem dispessis iugera membrisoptineat, sed qui terrai totius orbem,non tamen aeternum poterit perferre doloremnec praebere cibum proprio de corpore semper.sed Tityos nobis hic est, in amore iacentemquem volucres lacerant atque exest anxius angoraut alia quavis scindunt cuppedine curae.Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,qui petere a populo fasces saevasque securesimbibit et semper victus tristisque recedit.nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,atque in eo semper durum sufferre laborem,hoc est adverso nixantem trudere monte