nam licet aeternum per nos sic esse soporem,nec desiderium nostri nos adficit ullum,et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artuslonge ab sensiferis primordia motibus errant,cum correptus homo ex somno se colligit ipse.multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;maior enim turbae disiectus materiaiconsequitur leto nec quisquam expergitus extat,frigida quem semel est vitai pausa secuta.Denique si vocem rerum natura repente.mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegrisluctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?nam si grata fuit tibi vita ante acta priorqueet non omnia pertusum congesta quasi in vascommoda perfluxere atque ingrata interiere;cur non ut plenus vitae conviva recedisaequo animoque capis securam, stulte, quietem?sin ea quae fructus cumque es periere profusavitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,non potius vitae finem facis atque laboris?nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.si tibi non annis corpus iam marcet et artusconfecti languent, eadem tamen omnia restant,omnia si perges vivendo vincere saecla,atque etiam potius, si numquam sis moriturus',quid respondemus, nisi iustam intendere litemnaturam et veram verbis exponere causam?grandior hic vero si iam seniorque queraturatque obitum lamentetur miser amplius aequo,non merito inclamet magis et voce increpet acri:'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.omnia perfunctus vitai praemia marces;sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,et nec opinanti mors ad caput adstitit antequam satur ac plenus possis discedere rerum.