ipse sui miseret; neque enim se dividit illimnec removet satis a proiecto corpore et illumse fingit sensuque suo contaminat astans.hinc indignatur se mortalem esse creatumnec videt in vera nullum fore morte alium se,qui possit vivus sibi se lugere peremptumstansque iacentem se lacerari urive dolere.nam si in morte malumst malis morsuque ferarumtractari, non invenio qui non sit acerbumignibus inpositum calidis torrescere flammisaut in melle situm suffocari atque rigerefrigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,urgerive superne obrutum pondere terrae.'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxoroptima, nec dulces occurrent oscula natipraeripere et tacita pectus dulcedine tangent.non poteris factis florentibus esse tuisquepraesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademituna dies infesta tibi tot praemia vitae.'illud in his rebus non addunt 'nec tibi earumiam desiderium rerum super insidet una.'quod bene si videant animo dictisque sequantur,dissoluant animi magno se angore metuque.'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aeviquod super est cunctis privatus doloribus aegris;at nos horrifico cinefactum te prope bustoinsatiabiliter deflevimus, aeternumquenulla dies nobis maerorem e pectore demet.'illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amaritanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentquepocula saepe homines et inumbrant ora coronis,ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,quod sitis exurat miseros atque arida torrat,aut aliae cuius desiderium insideat rei.nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;