accidere omnino poterit sensumque movere,non si terra mari miscebitur et mare caelo.et si iam nostro sentit de corpore postquamdistractast animi natura animaeque potestas,nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioquecorporis atque animae consistimus uniter apti.nec, si materiem nostram collegerit aetaspost obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,interrupta semel cum sit repetentia nostri.et nunc nil ad nos de nobis attinet, antequi fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.nam cum respicias inmensi temporis omnepraeteritum spatium, tum motus materiaimultimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine postahaec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.nec memori tamen id quimus reprehendere mente;inter enim iectast vitai pausa vagequedeerrarunt passim motus ab sensibus omnes.debet enim, misere si forte aegreque futurumst;ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possitaccidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibetillum cui possint incommoda conciliari,scire licet nobis nihil esse in morte timendumnec miserum fieri qui non est posse, neque hilumdifferre an nullo fuerit iam tempore natus,mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,post mortem fore ut aut putescat corpore postoaut flammis interfiat malisve ferarum,scire licet non sincerum sonere atque subessecaecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipsecredere se quemquam sibi sensum in morte futurum;non, ut opinor, enim dat quod promittit et undenec radicitus e vita se tollit et eicit,sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,