ut sibi consciscant maerenti pectore letumobliti fontem curarum hunc esse timorem:hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiairumpere et in summa pietate evertere suadet:nam iam saepe homines patriam carosque parentisprodiderunt vitare Acherusia templa petentes.nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecisin tenebris metuunt, sic nos in luce timemusinter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quamquae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessestnon radii solis neque lucida tela dieidiscutiant, sed naturae species ratioque.Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,in quo consilium vitae regimenque locatum est,esse hominis partem nihilo minus ac manus et pesatque oculei partes animantis totius extant.sensum animi certa non esse in parte locatum,verum habitum quendam vitalem corporis esse,harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nosvivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;ut bona saepe valetudo cum dicitur essecorporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,sic animi sensum non certa parte reponunt;magno opere in quo mi diversi errare videntur.Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,cum tamen ex alia laetamur parte latenti;et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,cum miser ex animo laetatur corpore toto;non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,in nullo caput interea sit forte dolore.Praeterea molli cum somno dedita membraeffusumque iacet sine sensu corpus honustum,est aliud tamen in nobis quod tempore in illomultimodis agitatur et omnis accipit in selaetitiae motus et curas cordis inanis.Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possisesse neque harmonia corpus sentire solere,principio fit uti detracto corpore multosaepe tamen nobis in membris vita moretur.