consentire putare et fungi mutua possedesiperest; quid enim diversius esse putandumstaut magis inter se disiunctum discrepitansque,quam mortale quod est inmortali atque perenniiunctum in concilio saevas tolerare procellas?praeterea quaecumque manent aeterna necessestaut quia sunt solido cum corpore respuere ictusnec penetrare pati sibi quicquam quod queat artasdissociare intus partis, ut materiaicorpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,aut ideo durare aetatem posse per omnem,plagarum quia sunt expertia sicut inanest,quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,aut etiam quia nulla loci sit copia circum,quo quasi res possint discedere dissoluique,sicut summarum summast aeterna, neque extraquis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quaepossint incidere et valida dissolvere plaga.Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,quod vitalibus ab rebus munita tenetur,aut quia non veniunt omnino aliena salutis,aut quia quae veniunt aliqua ratione receduntpulsa prius quam quid noceant sentire queamus,praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,advenit id quod eam de rebus saepe futurismacerat inque metu male habet curisque fatigat,praeteritisque male admissis peccata remordent.adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,adde quod in nigras lethargi mergitur undas.Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,quandoquidem natura animi mortalis habetur.et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,ad confligendum venientibus undique Poenis,omnia cum belli trepido concussa tumultuhorrida contremuere sub altis aetheris auris,in dubioque fuere utrorum ad regna cadendumomnibus humanis esset terraque marique,sic, ubi non erimus, cum corporis atque animaidiscidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,