ire humana, tamen quaeram cur e sapientistulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,si non, certa suo quia semine seminioquenec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.scilicet in tenero tenerascere corpore mentemconfugient. quod si iam fit, fateare necessestmortalem esse animam, quoniam mutata per artustanto opere amittit vitam sensumque priorem.quove modo poterit pariter cum corpore quoqueconfirmata cupitum aetatis tangere floremvis animi, nisi erit consors in origine prima?quidve foras sibi vult membris exire senectis?an metuit conclusa manere in corpore putriet domus aetatis spatio ne fessa vetustoobruat? at non sunt immortali ulla pericla.Denique conubia ad Veneris partusque ferarumesse animas praesto deridiculum esse videtur,expectare immortalis mortalia membrainnumero numero certareque praeproperanterinter se quae prima potissimaque insinuetur;si non forte ita sunt animarum foedera pacta,ut quae prima volans advenerit insinueturprima neque inter se contendant viribus hilum.Denique in aethere non arbor, non aequore in altonubes esse queunt nec pisces vivere in arvisnec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.sic animi natura nequit sine corpore oririsola neque a nervis et sanguine longius esse.quod si posset enim, multo prius ipsa animi visin capite aut umeris aut imis calcibus esseposset et innasci quavis in parte soleret,tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.quod quoniam nostro quoque constat corpore certumdispositumque videtur ubi esse et crescere possitsorsum anima atque animus, tanto magis infitiandumtotum posse extra corpus durare genique.quare, corpus ubi interiit, periisse necessestconfiteare animam distractam in corpore toto.quippe etenim mortale aeterno iungere et una