exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?quod si forte animas extrinsecus insinuari?vermibus et privas in corpora posse venirecredis nec reputas cur milia multa animarumconveniant unde una recesserit, hoc tamen est utquaerendum videatur et in discrimen agendum,utrum tandem animae venentur semina quaequevermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,an quasi corporibus perfectis insinuentur.at neque cur faciant ipsae quareve laborentdicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,sollicitae volitant morbis alguque fameque;corpus enim magis his vitiis adfine laborat,et mala multa animus contage fungitur eius.sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,cum subeant; at qua possint via nulla videtur.haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.nec tamen est ut qui cum perfectis insinuenturcorporibus; neque enim poterunt suptiliter esseconexae neque consensu contagia fient.Denique cur acris violentia triste leonumseminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,et iam cetera de genere hoc cur omnia membrisex ineunte aevo generascunt ingenioque,si non, certa suo quia semine seminioquevis animi pariter crescit cum corpore quoque?quod si inmortalis foret et mutare soleretcorpora, permixtis animantes moribus essent,effugeret canis Hyrcano de semine saepecornigeri incursum cervi tremeretque per aurasaerisaëris accipiter fugiens veniente columba,desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.illud enim falsa fertur ratione, quod aiuntinmortalem animam mutato corpore flecti;quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;traiciuntur enim partes atque ordine migrant;quare dissolui quoque debent posse per artus,denique ut intereant una cum corpore cunctae.sin animas hominum dicent in corpora semper