tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,haud ita conveniebat uti cum corpore et unacum membris videatur in ipso sanguine cresse,sed vel ut in cavea per se sibi vivere solamconvenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.quare etiam atque etiam neque originis esse putandumstexpertis animas nec leti lege solutas;nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumstcorporibus nostris extrinsecus insinuatas,quod fieri totum contra manifesta docet resaenamqueænamque ita conexa est per venas viscera nervosossaque, uti dentes quoque sensu participentur;morbus ut indicat et gelidai stringor aquaiet lapis oppressus subitis e frugibus asperaeasperænec, tam contextae cum sint, exire videnturincolumes posse et salvas exsolvere seseomnibus e nervis atque ossibus articulisque,quod si forte putas extrinsecus insinuatampermanare animam nobis per membra solere,tanto quique magis cum corpore fusa peribit;quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;dispertitur enim per caulas corporis omnis.ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,disperit atque aliam naturam sufficit ex se,sic anima atque animus quamvis est integra recens incorpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,dum quasi per caulas omnis diduntur in artusparticulae quibus haec animi natura creatur,quae nunc in nostro dominatur corpore nataex illa quae tunc periit partita per artus.quapropter neque natali privata videturesse die natura animae nec funeris expers.Semina praeterea linquontur necne animaicorpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,haut erit ut merito inmortalis possit haberi,partibus amissis quoniam libata recessit.sin ita sinceris membris ablata profugit,ut nullas partis in corpore liquerit ex se,unde cadavera rancenti iam viscere vermesexpirant atque unde animantum copia tanta