scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.falciferos memorant currus abscidere membrasaepe ita de subito permixta caede calentis,ut tremere in terra videatur ab artubus id quoddecidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vismobilitate mali non quit sentire dolorem;et simul in pugnae studio quod dedita mens est,corpore relicuo pugnam caedesque petessit,nec tenet amissam laevam cum tegmine saepeinter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.inde alius conatur adempto surgere crure,cum digitos agitat propter moribundus humi pes.et caput abscisum calido viventeque truncoservat humi voltum vitalem oculosque patentis,donec reliquias animai reddidit omnes.quin etiam tibi si, lingua vibrante, minantiserpentis cauda, procero corpore, utrumquesit libitum in multas partis discidere ferro,omnia iam sorsum cernes ancisa recentivolnere tortari et terram conspargere tabo,ipsam seque retro partem petere ore priorem,volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.omnibus esse igitur totas dicemus in illisparticulis animas? at ea ratione sequeturunam animantem animas habuisse in corpore multas.ergo divisast ea quae fuit una simul cumcorpore; quapropter mortale utrumque putandumst,in multas quoniam partis disciditur aeque.Praeterea si inmortalis natura animaiconstat et in corpus nascentibus insinuatur,cur super ante actam aetatem meminisse nequimusnec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?nam si tanto operest animi mutata potestas,omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;qua propter fateare necessest quae fuit anteinteriisse, et quae nunc est nunc esse creatam.Praeterea si iam perfecto corpore nobisinferri solitast animi vivata potestas