omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,ut gravior paulo possit dissolvere causa.Quid dubitas tandem quin extra prodita corpusinbecilla foras in aperto, tegmine dempto,non modo non omnem possit durare per aevom,sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?nec sibi enim quisquam moriens sentire videturire foras animam incolumem de corpore toto,nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,verum deficere in certa regione locatam;ut sensus alios in parti quemque sua scitdissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,non tam se moriens dissolvi conquereretur,sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.Denique cur animi numquam mens consiliumquegignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unissedibus et certis regionibus omnibus haeret,si non certa loca ad nascendum reddita cuiquesunt, et ubi quicquid possit durare creatumatque ita multimodis partitis artubus esse,membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?usque adeo sequitur res rem, neque flamma crearifluminibus solitast neque in igni gignier algor.Praeterea si inmortalis natura animaistet sentire potest secreta a corpore nostro,quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.nec ratione alia nosmet proponere nobispossumus infernas animas Acherunte vagare.pictores itaque et scriptorum saecla priorasic animas intro duxerunt sensibus auctas.at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsaesse potest animae neque sorsum lingua neque aures;haud igitur per se possunt sentire neque esse.Et quoniam toto sentimus corpore inessevitalem sensum et totum esse animale videmus,si subito medium celeri praeciderit ictuvis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,dispertita procul dubio quoque vis animaiet discissa simul cum corpore dissicietur.at quod scinditur et partis discedit in ullas,