sola potest animi per se natura nec autemcassum anima corpus durare et sensibus uti.scilicet avolsus radicibus ut nequit ullamdispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,sic anima atque animus per se nil posse videtur.ni mirum quia per venas et viscera mixtim,per nervos atque ossa tenentur corpore ab omninec magnis intervallis primordia possuntlibera dissultare, ideo conclusa moventursensiferos motus, quos extra corpus in aurasaerisaëris haut possunt post mortem eiecta moveripropterea quia non simili ratione tenentur;corpus enim atque animans erit aeraër, si cohiberesese anima atque in eos poterit concludere motus,quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.quare etiam atque etiam resoluto corporis omnitegmine et eiectis extra vitalibus aurisdissolui sensus animi fateare necessestatque animam, quoniam coniunctast causa duobus.Denique cum corpus nequeat perferre animaidiscidium, quin in taetro tabescat odore,quid dubitas quin ex imo penitusque coortaemanarit uti fumus diffusa animae vis,atque ideo tanta mutatum putre ruinaconciderit corpus, penitus quia mota loco suntfundamenta foras manant animaeque per artusperque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,atque foramina? multimodis ut noscere possisdispertitam animae naturam exisse per artuset prius esse sibi distractam corpore in ipso,quam prolapsa foras enaret in aerisaëris auras.Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,saepe aliqua tamen e causa labefacta videturire anima ac toto solui de corpore totaet quasi supremo languescere tempore voltusmolliaque exsangui cadere omnia corpore membra.quod genus est, animo male factum cum perhibeturaut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnesextremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;conquassatur enim tum mens animaeque potestas