ergo animus sive aegrescit, mortalia signamittit, uti docui, seu flectitur a medicina.usque adeo falsae rationi vera videturres occurrere et effugium praecludere euntiancipitique refutatu convincere falsum.Denique saepe hominem paulatim cernimus ireet membratim vitalem deperdere sensum;in pedibus primum digitos livescere et unguis,inde pedes et crura mori, post inde per artusire alios tractim gelidi vestigia leti.scinditur atque animae haec quoniam natura nec unotempore sincera existit, mortalis habendast.quod si forte putas ipsam se posse per artusintrosum trahere et partis conducere in unumatque ideo cunctis sensum diducere membris,at locus ille tamen, quo copia tanta animaicogitur, in sensu debet maiore videri;qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,dilaniata foras dispargitur, interit ergo.quin etiam si iam libeat concedere falsumet dare posse animam glomerari in corpore eorum,lumina qui lincunt moribundi particulatim,mortalem tamen esse animam fateare necessenec refert utrum pereat dispersa per aurasan contracta suis e partibus obbrutescat,quando hominem totum magis ac magis undique sensusdeficit et vitae minus et minus undique restat.Et quoniam mens est hominis pars una locoquefixa manet certo, vel ut aures atque oculi suntatque alii sensus qui vitam cumque gubernant,et vel uti manus atque oculus naresve seorsumsecreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,sic animus per se non quit sine corpore et ipsoesse homine, illius quasi quod vas esse videtur,sive aliud quid vis potius coniunctius eifingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.Denique corporis atque animi vivata potestasinter se coniuncta valent vitaque fruuntur;nec sine corpore enim vitalis edere motus