et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia viniconturbare animam consuevit corpore in ipso?at quae cumque queunt conturbari inque pediri,significant, paulo si durior insinuaritcausa, fore ut pereant aevo privata futuro.Quin etiam subito vi morbi saepe coactusante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,desipit, extentat nervos, torquetur, anhelatinconstanter, et in iactando membra fatigat,ni mirum quia vis morbi distracta per artusturbat agens animam, spumans ut in aequore salsoventorum validis fervescunt viribus undae.exprimitur porro gemitus, quia membra doloreadficiuntur et omnino quod semina vociseliciuntur et ore foras glomerata ferunturqua quasi consuerunt et sunt munita viai.desipientia fit, quia vis animi atque animaiconturbatur et, ut docui, divisa seorsumdisiectatur eodem illo distracta veneno.inde ubi iam morbi reflexit causa, reditquein latebras acer corrupti corporis umor,tum quasi vaccillans primum consurgit et omnispaulatim redit in sensus animamque receptat.haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipsoiactentur miserisque modis distracta laborent,cur eadem credis sine corpore in aereaëre apertocum validis ventis aetatem degere posse?Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrumcernimus et flecti medicina posse videmus,id quoque praesagit mortalem vivere mentem.addere enim partis aut ordine traiecere aecumstaut aliquid prosum de summa detrahere hilum,commutare animum qui cumque adoritur et infitaut aliam quamvis naturam flectere quaerit.at neque transferri sibi partis nec tribui vultinmortale quod est quicquam neque defluere hilum;nam quod cumque suis mutatum finibus exit,continuo hoc mors est illius quod fuit ante.