cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua reac rarefactum detracto sanguine venis,aereaëre qui credas posse hanc cohiberier ullo,corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?Praeterea gigni pariter cum corpore et unacrescere sentimus pariterque senescere mentem.nam vel ut infirmo pueri teneroque vaganturcorpore, sic animi sequitur sententia tenvis.inde ubi robustis adolevit viribus aetas,consilium quoque maius et auctior est animi vis.post ubi iam validis quassatum est viribus aevicorpus et obtusis ceciderunt viribus artus,claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,omnia deficiunt atque uno tempore desunt.ergo dissolui quoque convenit omnem animainaturam, ceu fumus, in altas aerisaëris auras;quando quidem gigni pariter pariterque videmuscrescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsumsuscipere inmanis morbos durumque dolorem,sic animum curas acris luctumque metumque;quare participem leti quoque convenit esse.quin etiam morbis in corporis avius erratsaepe animus; dementit enim deliraque fatur,inter dumque gravi lethargo fertur in altumaeternumque soporem oculis nutuque cadenti;unde neque exaudit voces nec noscere voltusillorum potis est, ad vitam qui revocantescircum stant lacrimis rorantes ora genasque.quare animum quoque dissolui fateare necessest,quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,multorum exitio perdocti quod sumus ante.et quoniam mentem sanari corpus ut aegrumet pariter mentem sanari corpus inanidenique cor, hominem cum vini vis penetravitacris et in venas discessit diditus ardor,consequitur gravitas membrorum, praepediunturcrura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,