nam quod saepe homines morbos magis esse timendosinfamemque ferunt vitam quam Tartara letiet se scire animi naturam sanguinis esse,aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,nec prosum quicquam nostrae rationis egere,hinc licet advertas animum magis omnia laudisiactari causa quam quod res ipsa probetur.extorres idem patria longeque fugaticonspectu ex hominum, foedati crimine turpi,omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,et quo cumque tamen miseri venere parentantet nigras mactant pecudes et manibus divisinferias mittunt multoque in rebus acerbisacrius advertunt animos ad religionem.quo magis in dubiis hominem spectare periclisconvenit adversisque in rebus noscere qui sit;nam verae voces tum demum pectore ab imoeliciuntur et eripitur persona amanare.denique avarities et honorum caeca cupido,quae miseros homines cogunt transcendere finesiuris et inter dum socios scelerum atque ministrosnoctes atque dies niti praestante laboread summas emergere opes, haec vulnera vitaenon minimam partem mortis formidine aluntur.turpis enim ferme contemptus et acris egestassemota ab dulci vita stabilique videturet quasi iam leti portas cunctarier ante;unde homines dum se falso terrore coactieffugisse volunt longe longeque remosse,sanguine civili rem conflant divitiasqueconduplicant avidi, caedem caede accumulantes,crudeles gaudent in tristi funere fratriset consanguineum mensas odere timentque.consimili ratione ab eodem saepe timoremacerat invidia ante oculos illum esse potentem,illum aspectari, claro qui incedit honore,ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.intereunt partim statuarum et nominis ergo.et saepe usque adeo, mortis formidine, vitaepercipit humanos odium lucisque videndae,