et gelidos artus in leti frigore linquit.at manet in vita cui mens animusque remansit,quamvis est circum caesis lacer undique membris;truncus adempta anima circum membrisque remotavivit et aetherias vitalis suscipit auras;si non omnimodis, at magna parte animaiprivatus, tamen in vita cunctatur et haeret;ut, lacerato oculo circum si pupula mansitincolumis, stat cernundi vivata potestas,dum modo ne totum corrumpas luminis orbemet circum caedas aciem solamque relinquas;id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.at si tantula pars oculi media illa peresa est,occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.Nunc age, nativos animantibus et mortalisesse animos animasque levis ut noscere possis,conquisita diu dulcique reperta laboredigna tua pergam disponere carmina vita.tu fac utrumque uno subiungas nomine eorumatque animam verbi causa cum dicere pergam,mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.Principio quoniam tenuem constare minutiscorporibus docui multoque minoribus esseprincipiis factam quam liquidus umor aquaiaut nebula aut fumus —; nam longe mobilitatepraestat et a tenui causa magis icta movetur,quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alteexhalare vaporem altaria ferreque fumum;nam procul haec dubio nobis simulacra gerunturaegerunturænunc igitur quoniam quassatis undique vasisdiffluere umorem et laticem discedere cernis,et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,crede animam quoque diffundi multoque perireocius et citius dissolvi in corpora prima,cum semel ex hominis membris ablata recessit;quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,