difficilest, contra cum sensus ducat eorum;sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,lumina luminibus quia nobis praepediuntur.quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,iam magis exemptis oculis debere videturcernere res animus sublatis postibus ipsis.Illud in his rebus nequaquam sumere possis,Democriti quod sancta viri sententia ponit,corporis atque animi primordia singula primisadposita alternis, variare ac nectere membra.nam cum multo sunt animae elementa minoraquam quibus e corpus nobis et viscera constant,tum numero quoque concedunt et rara per artusdissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,quantula prima queant nobis iniecta cierecorpora sensiferos motus in corpore, tantaintervalla tenere exordia prima animai.nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesumcorpore nec membris incussam sidere cretam,nec nebulam noctu neque arani tenvia filaobvia sentimus, quando obretimur euntes,nec supera caput eiusdem cecidisse vietamvestem nec plumas avium papposque volantis,qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,nec repentis itum cuiusvis cumque animantissentimus nec priva pedum vestigia quaeque,corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.usque adeo prius est in nobis multa ciendumquam primordia sentiscant concussa animai,semina corporibus nostris inmixta per artus,et quam in his intervallis tuditantia possintconcursare coire et dissultare vicissim.Et magis est animus vitai claustra coercenscoërcenset dominantior ad vitam quam vis animai.nam sine mente animoque nequit residere per artustemporis exiguam partem pars ulla animai,sed comes insequitur facile et discedit in auras