parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.Haec igitur natura tenetur corpore ab omniipsaque corporis est custos et causa salutis;nam communibus inter se radicibus haerentnec sine pernicie divelli posse videntur.quod genus e thuris glaebis evellere odoremhaud facile est, quin intereat natura quoque eius,sic animi atque animae naturam corpore totoextrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.inplexis ita principiis ab origine primainter se fiunt consorti praedita vita,nec sibi quaeque sine alterius vi posse videturcorporis atque animi seorsum sentire potestas,sed communibus inter eas conflatur utrimquemotibus accensus nobis per viscera sensus.Praeterea corpus per se nec gignitur umquamnec crescit neque post mortem durare videtur.non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,sed manet incolumis, non, inquam, sic animaidiscidium possunt artus perferre relicti,sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.ex ineunte aevo sic corporis atque animaimutua vitalis discunt contagia motus,maternis etiam membris alvoque reposta,discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,coniunctam quoque naturam consistere eorum.Quod super est, siquis corpus sentire refutatatque animam credit permixtam corpore totosuscipere hunc motum quem sensum nominitamus,vel manifestas res contra verasque repugnat.quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'perdit enim quod non proprium fuit eius in aevomultaque praeterea perdit quom expellitur aevo.Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,