proporrost anima et dominatur corpore toto.consimili ratione necessest ventus et aeraëret calor inter se vigeant commixta per artusatque aliis aliud subsit magis emineatque,ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestasaerisaëris interemant sensum diductaque solvant.est etiam calor ille animo, quem sumit, in iracum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;est et frigida multa, comes formidinis, aura,quae ciet horrorem membris et concitat artus;est etiam quoque pacati status aerisaëris ille,pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.sed calidi plus est illis quibus acria cordairacundaque mens facile effervescit in ira,quo genere in primis vis est violenta leonum,pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementesnec capere irarum fluctus in pectore possunt.at ventosa magis cervorum frigida mens estet gelidas citius per viscera concitat auras,quae tremulum faciunt membris existere motum.at natura boum placido magis aereaëre vivitnec nimis irai fax umquam subdita percitfumida, suffundens caecae caliginis umbra,nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;interutrasque sitast cervos saevosque leones.sic hominum genus est: quamvis doctrina politosconstituat pariter quosdam, tamen illa relinquitnaturae cuiusque animi vestigia prima.nec radicitus evelli mala posse putandumst,quin proclivius hic iras decurrat ad acris,ille metu citius paulo temptetur, at illetertius accipiat quaedam clementius aequo.inque aliis rebus multis differre necessestnaturas hominum varias moresque sequacis;quorum ego nunc nequeo caecas exponere causasnec reperire figurarum tot nomina quot suntprincipiis, unde haec oritur variantia rerum.illud in his rebus video firmare potesse,usque adeo naturarum vestigia linqui