quarta quoque his igitur quaedam natura necessestadtribuatur; east omnino nominis expers;qua neque mobilius quicquam neque tenvius extatnec magis e parvis et levibus ex elementis;sensiferos motus quae didit prima per artus.prima cietur enim, parvis perfecta figuris,inde calor motus et venti caeca potestasaccipit, inde aeraër, inde omnia mobilitantur:concutitur sanguis, tum viscera persentiscuntomnia, postremis datur ossibus atque medullissive voluptas est sive est contrarius ardor.nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acrepermanare malum, quin omnia perturbenturusque adeo ut vitae desit locus atque animaidiffugiant partes per caulas corporis omnis.sed plerumque fit in summo quasi corpore finismotibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusquecompta modis vigeant rationem reddere aventemabstrahit invitum patrii sermonis egestas;sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.inter enim cursant primordia principiorummotibus inter se, nihil ut secernier unumpossit nec spatio fieri divisa potestas,sed quasi multae vis unius corporis extant.quod genus in quovis animantum viscere volgoest odor et quidam color et sapor, et tamen ex hisomnibus est unum perfectum corporis augmen,sic calor atque aeraër et venti caeca potestasmixta creant unam naturam et mobilis illavis, initum motus ab se quae dividit ollis,sensifer unde oritur primum per viscera motus.nam penitus prorsum latet haec natura subestquenec magis hac infra quicquam est in corpore nostroatque anima est animae proporro totius ipsa.quod genus in nostris membris et corpore totomixta latens animi vis est animaeque potestas,corporibus quia de parvis paucisque creatast,sic tibi nominis haec expers vis, facta minutiscorporibus, latet atque animae quasi totius ipsa