at contra quae cumque magis cum pondere magnoasperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.nunc igitur quoniamst animi natura repertamobilis egregie, perquam constare necessestcorporibus parvis et levibus atque rutundis.quae tibi cognita res in multis, o bone, rebusutilis invenietur et opportuna cluebit.Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,quam tenui constet textura quamque loco secontineat parvo, si possit conglomerari,quod simul atque hominem leti secura quies estindepta atque animi natura animaeque recessit,nil ibi libatum de toto corpore cernasad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,vitalem praeter sensum calidumque vaporem.ergo animam totam perparvis esse necessestseminibus nexam per venas viscera nervos,qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,extima membrorum circumcaesura tamen seincolumem praestat nec defit ponderis hilum.quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cumspiritus unguenti suavis diffugit in aurasaut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;nil oculis tamen esse minor res ipsa videturpropterea neque detractum de pondere quicquam,ni mirum quia multa minutaque semina sucosefficiunt et odorem in toto corpore rerum.quare etiam atque etiam mentis naturam animaequescire licet perquam pauxillis esse creatamseminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.tenvis enim quaedam moribundos deserit auramixta vapore, vapor porro trahit aeraaëra secum;nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aeraër;rara quod eius enim constat natura, necessestaerisaëris inter eum primordia multa moveri.iam triplex animi est igitur natura reperta;nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,nil horum quoniam recipit mens posse crearesensiferos motus, quae denique mente volutat.