Haec eadem ratio naturam animi atque animaicorpoream docet esse; ubi enim propellere membra,corripere ex somno corpus mutareque vultumatque hominem totum regere ac versare videtur,quorum nil fieri sine tactu posse videmusnec tactum porro sine corpore, nonne fatendumstcorporea natura animum constare animamque?praeterea pariter fungi cum corpore et unaconsentire animum nobis in corpore cernis.si minus offendit vitam vis horrida teliossibus ac nervis disclusis intus adacta,at tamen insequitur languor terraeque petitussuavis et in terra mentis qui gignitur aestusinter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.ergo corpoream naturam animi esse necessest,corporeis quoniam telis ictuque laborat.Is tibi nunc animus quali sit corpore et undeconstiterit pergam rationem reddere dictis.principio esse aio persuptilem atque minutisperquam corporibus factum constare. id ita essehinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.Nil adeo fieri celeri ratione videtur,quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;ocius ergo animus quam res se perciet ulla,ante oculos quorum in promptu natura videtur.at quod mobile tanto operest, constare rutundisperquam seminibus debet perquamque minutis,momine uti parvo possint inpulsa moveri.namque movetur aqua et tantillo momine flutat,quippe volubilibus parvisque creata figuris.at contra mellis constantior est naturaet pigri latices magis et cunctantior actus:haeret enim inter se magis omnis materiaicopia, ni mirum quia non tam levibus extatcorporibus neque tam suptilibus atque rutundis.namque papaveris aura potest suspensa levisquecogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,at contra lapidum coniectum spicarumquenoenu potest. igitur parvissima corpora pro quamet levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;