Atque eadem rursum, cum corpora pauca calorisdiffugere forasque per os est editus aegaër,deserit extemplo venas atque ossa relinquit;noscere ut hinc possis non aequas omnia partiscorpora habere neque ex aequo fulcire salutem,sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporissemina, curare in membris ut vita moretur.est igitur calor ac ventus vitalis in ipsocorpore, qui nobis moribundos deserit artus.quapropter quoniam est animi natura repertaatque animae quasi pars hominis, redde harmoniainomen, ad organicos alto delatum Heliconi,sive aliunde ipsi porro traxere et in illamtranstulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.Nunc animum atque animam dico coniuncta teneriinter se atque unam naturam conficere ex se,sed caput esse quasi et dominari in corpore totoconsilium, quod nos animum mentemque vocamus.idque situm media regione in pectoris haeret.hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circumlaetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.cetera pars animae per totum dissita corpusparet et ad numen mentis momenque movetur.idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,cum neque res animam neque corpus commovet una.et quasi, cum caput aut oculus temptante dolorelaeditur in nobis, non omni concruciamurcorpore, sic animus nonnumquam laeditur ipselaetitiaque viget, cum cetera pars animaiper membra atque artus nulla novitate cietur;verum ubi vementi magis est commota metu mens,consentire animam totam per membra videmussudoresque ita palloremque existere totocorpore et infringi linguam vocemque aboriri,caligare oculos, sonere auris, succidere artus,denique concidere ex animi terrore videmussaepe homines; facile ut quivis hinc noscere possitesse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vipercussa est, exim corpus propellit et icit.