sponte sua leto caput obvius optulit ipse.ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,qui genus humanum ingenio superavit et omnisrestinxit stellas exortus ut aetherius sol.tu vero dubitabis et indignabere obire?mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,qui somno partem maiorem conteris aevi,et viligans stertis nec somnia cernere cessassollicitamque geris cassa formidine mentemnec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cumebrius urgeris multis miser undique curisatque animo incerto fluitans errore vagaris.'Si possent homines, proinde ac sentire videnturpondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,e quibus id fiat causis quoque noscere et undetanta mali tam quam moles in pectore constet,haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmusquid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,commutare locum, quasi onus deponere possit.exit saepe foras magnis ex aedibus ille,esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.currit agens mannos ad villam praecipitanterauxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,aut etiam properans urbem petit atque revisit.hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,effugere haut potis est: ingratius haeret et oditpropterea, morbi quia causam non tenet aeger;quam bene si videat, iam rebus quisque relictisnaturam primum studeat cognoscere rerum,temporis aeterni quoniam, non unius horae,ambigitur status, in quo sit mortalibus omnisaetas, post mortem quae restat cumque manendo.Denique tanto opere in dubiis trepidare periclisquae mala nos subigit vitai tanta cupido?certe equidem finis vitae mortalibus adstatnec devitari letum pote, quin obeamus.praeterea versamur ibidem atque insumus usque