saxum, quod tamen e summo iam vertice rusumvolvitur et plani raptim petit aequora campi.deinde animi ingratam naturam pascere semperatque explere bonis rebus satiareque numquam,quod faciunt nobis annorum tempora, circumcum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,nec tamen explemur vitai fructibus umquam,hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellasquod memorant laticem pertusum congerere in vas,quod tamen expleri nulla ratione potestur.Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;sed metus in vita poenarum pro male factisest insignibus insignis scelerisque luela,carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,verbera carnifices robur pix lammina taedae;quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factispraemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,nec videt interea qui terminus esse malorumpossit nec quae sit poenarum denique finis,atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.hic Acherusia fit stultorum denique vita.Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.inde alii multi reges rerumque potentesocciderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnumstravit iterque dedit legionibus ire per altumac pedibus salsas docuit super ire lucunaset contempsit equis insultans murmura ponti,lumine adempto animam moribundo corpore fudit.Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.adde repertores doctrinarum atque leporum,adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerussceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.denique Democritum post quam matura vetustasadmonuit memores motus languescere mentis,