E tenebris tantis tam clarum extollere lumenqui primus potuisti inlustrans commoda vitae,te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nuncficta pedum pono pressis vestigia signis,non ita certandi cupidus quam propter amoremquod te imitari aveo; quid enim contendat hirundocycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haediconsimile in cursu possint et fortis equi vis?tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobissuppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,floriferis ut apes in saltibus omnia libant,omnia nos itidem depascimur aurea dicta,aurea, perpetua semper dignissima vita.nam simul ac ratio tua coepit vociferarinaturam rerum divina mente coortadiffugiunt animi terrores, moenia mundidiscedunt. totum video per inane geri res.apparet divum numen sedesque quietae,quas neque concutiunt venti nec nubila nimbisaspergunt neque nix acri concreta pruinacana cadens violat semperque innubilus aetherintegit et large diffuso lumine ridet:omnia suppeditat porro natura neque ullares animi pacem delibat tempore in ullo.at contra nusquam apparent Acherusia templa,nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.his ibi me rebus quaedam divina voluptaspercipit atque horror, quod sic natura tua vitam manifesta patens ex omni parte retecta est.Et quoniam docui, cunctarum exordia rerumqualia sint et quam variis distantia formissponte sua volitent aeterno percita motu,quove modo possint res ex his quaeque creari,hasce secundum res animi natura videturatque animae claranda meis iam versibus esseet metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,funditus humanam qui vitam turbat ab imoomnia suffundens mortis nigrore neque ullamesse voluptatem liquidam puramque relinquit.