ad vitam possint conlecta mente reverti,quam quo decursum prope iam siet ire et abire?Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiaicorpora vi quadam per viscera viva per artussollicitata suis trepidant in sedibus intus,inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,scire licet nullo primordia posse doloretemptari nullamque voluptatem capere ex se;quandoquidem non sunt ex ullis principiorumcorporibus, quorum motus novitate laborentaut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.haut igitur debent esse ullo praedita sensu.Denique uti possint sentire animalia quaeque,principiis si iam est sensus tribuendus eorum,quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?scilicet et risu tremulo concussa cachinnantet lacrimis spargunt rorantibus ora genasquemultaque de rerum mixtura dicere callentet sibi proporro quae sint primordia quaerunt;quando quidem totis mortalibus adsimulataipsa quoque ex aliis debent constare elementis,inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;quippe sequar, quod cumque loqui ridereque diceset sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.quod si delira haec furiosaque cernimus esseet ridere potest non ex ridentibus auctus,et sapere et doctis rationem reddere dictisnon ex seminibus sapientibus atque disertis,qui minus esse queant ea quae sentire videmusseminibus permixta carentibus undique sensu?Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;omnibus ille idem pater est, unde alma liquentisumoris guttas mater cum terra recepit,feta parit nitidas fruges arbustaque laetaet genus humanum, parit omnia saecla ferarum,pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascuntet dulcem ducunt vitam prolemque propagant;qua propter merito maternum nomen adepta est.cedit item retro, de terra quod fuit ante,in terras, et quod missumst ex aetheris oris,