scilicet ut nequeant homines armenta feraequeinter sese ullam rem gignere conveniundo.sic itidem quae sentimus sentire necessest.quod si forte suum dimittunt corpore sensumatque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quoddetrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,quatinus in pullos animalis vertier ovacernimus alituum vermisque effervere terra,intempestivos quam putor cepit ob imbris,scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oririposse ex non sensu sensus mutabilitate,aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,huic satis illud erit planum facere atque probare,non fieri partum nisi concilio ante coacto,nec quicquam commutari sine conciliatu.Principio nequeunt ullius corporis essesensus ante ipsam genitam naturam animantis,ni mirum quia materies disiecta teneturaere fluminibus terris terraque creatis,nec congressa modo vitalis convenientescontulit inter se motus, quibus omnituentesaccensi sensus animantem quamque tuentur.Praeterea quamvis animantem grandior ictus,quam patitur natura, repente adfligit et omniscorporis atque animi pergit confundere sensus.dissoluuntur enim positurae principiorumet penitus motus vitales inpediuntur,donec materies omnis concussa per artusvitalis animae nodos a corpore solvitdispersamque foras per caulas eiecit omnis;nam quid praeterea facere ictum posse reamuroblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictureliqui motus vitalis vincere saepe,vincere et ingentis plagae sedare tumultusinque suos quicquid rursus revocare meatuset quasi iam leti dominantem in corpore motumdiscutere ac paene amissos accendere sensus;nam qua re potius leti iam limine ab ipso