non alia longe ratione atque arida lignaexplicat in flammas et in ignis omnia versat.iamne vides igitur magni primordia rerumreferre in quali sint ordine quaeque locataet commixta quibus dent motus accipiantque?Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,quod movet et varios sensus expromere cogit,ex insensilibus ne credas sensile gigni?ni mirum lapides et ligna et terra quod unamixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.illud in his igitur rebus meminisse decebit,non ex omnibus omnino, quaecumque creant ressensilia, extemplo me gigni dicere sensus,sed magni referre ea primum quantula constent,sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,motibus ordinibus posituris denique quae sint.quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,vermiculos pariunt, quia corpora materiaiantiquis ex ordinibus permota nova reconciliantur ita ut debent animalia gigni.Deinde ex sensilibus qui sensile posse creariconstituunt, porro ex aliis sentire suetimollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnisvisceribus nervis venis, quae cumque videmusmollia mortali consistere corpore creta.sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;nempe tamen debent aut sensum partis habereaut similis totis animalibus esse putari.at nequeant per se partes sentire necesse est:namque animus sensus membrorum respuit omnis,nec manus a nobis potis est secreta neque ullacorporis omnino sensum pars sola tenere.linquitur ut totis animantibus adsimulentur,vitali ut possint consentire undique sensu.qui poterunt igitur rerum primordia diciet leti vitare vias, animalia cum sint,atque animalia sint mortalibus una eademque?quod tamen ut possint, at coetu concilioquenil facient praeter volgum turbamque animantum,