quam quae sunt aliis rebus privata notare.Sed ne forte putes solo spoliata colorecorpora prima manere, etiam secreta teporissunt ac frigoris omnino calidique vaporis,et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.sicut amaracini blandum stactaeque liquoremet nardi florem, nectar qui naribus halat,cum facere instituas, cum primis quaerere par est,quod licet ac possis reperire, inolentis olivinaturam, nullam quae mittat naribus auram,quam minime ut possit mixtos in corpore odoresconcoctosque suo contractans perdere viro,propter eandem rem debent primordia rerumnon adhibere suum gignundis rebus odoremnec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,nec simili ratione saporem denique quemquamnec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,omnia sint a principiis seiuncta necessest,inmortalia si volumus subiungere rebusfundamenta, quibus nitatur summa salutis;ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.Nunc ea quae sentire videmus cumque necessestex insensilibus tamen omnia confiteareprincipiis constare. neque id manufesta refutantnec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,sed magis ipsa manu ducunt et credere coguntex insensilibus, quod dico, animalia gigni.quippe videre licet vivos existere vermesstercore de taetro, putorem cum sibi nacta estintempestivis ex imbribus umida tellus.Praeterea cunctas itidem res vertere sese.vertunt se fluvii in frondes et pabula laetain pecudes, vertunt pecudes in corpora nostranaturam, et nostro de corpore saepe ferarumaugescunt vires et corpora pennipotentum.ergo omnes natura cibos in corpora vivavertit et hinc sensus animantum procreat omnes,